PETAURUM

PETAURUM
PETAURUM
Graece πέταυρον vel πέτευρον, tabula seu pertica parireti affixa, ad quam vespere Gallinae se volatu recipiunt, ut pernoctent. Inde pertica vel rota, ad quam Mechanici crurum lasciviâ culices imitati, saltu se subiciebant, propterea dicti Πεταυριςταὶ: item Mechanici, quia in machina vel rota se traiciebant, Festus cum Scalig. Inventores primi Germani, unde Germani Petauristae, Amm. Marcellinus. Fuit quoque, ut ait Alex. ab Alexandro Genial. dier. l. 4. c. 21. Petauri ludus admirationis praecipuae, cum per circulos quispiam veloci cursu transvolat corpore ita libratô, ut non offendat circulum. Meminit huius ludi Manilius Astronomic. l. 5.
Ad numeros etiam ille ciet cognata per artem
Corpora, quae validô saliunt excussa Petaurô,
Alternosque cient motus, elatus et ille
Nunc iacet, atque huius casu suspenditur alter.
In quae verba Ios. Scaliger, Rota, inquit, in sublimi posita a duobus versabatur, alter superne, alter inferne nitebatur; Ita fiebat, ut alternis deiecti nunc penderent, nunc erecti sederent, per eandem rotam etiam corpora contentô saltu iubiecta traiciebant. Mercurialis ligneam quandam machinam fuisse vult, quâ homines rotis quibusdam in aerem iactabantur: ut, praeter vim nominis, Lucilius indicare videtur, versu
Sicuti Mechanici cum alto exiliêre petauro.
Et Iuvenal. Sat. 14. v. 265.
An magis oblectant, animum iactata Petaurô
Corpora, quique solent rectum descendere funem.
Martialis item l. 11. Epigr. 22. v. 3.
Quam rota transmisso toties impacto Petauro etc.
Unde non cricilasiae hoc exercitationis genus assimilari vult, sed potius iactationi illi, quae hodie in iuvenili aetate viget, cum assere funbus quatuor ad laquearia suspenso ibi sedentes pueri aut puellae veluti per aerem iactantur, quod Oscellarum appellatione a Veterib. signisicatum putat, cuiusque meminit Avicenna princ. quarti tract. 2. c. 13. ubi ad coercendum sudorem laudat, ut aeger ponatur super instrumentum, quô pueri vel Iuvenes solent in aere concuti. Et favet huic opinioni, quod Aelius Stilio apud Festum ait, Petauristas dici proprie Graece quod ii πρὸς ἀέρα vel πρὸς αὔρας πέτονται, sive, quod ad aerem vel ad auras volent, quam exercitationem etiam in ludis Gymnicis usurpatam fuisse, apud thracas, Aegyptios, aliosque populos ex Historicis patet. Nec minus istud indicant Augusti atque Tiberii Caesaris nummi, in quibus hunc in modum Oscellarum ludus repraesentatur, qui licet ab hodiernis Oscellis diversus sit, quo ad modum, nihilominus reipsâ nequaquam distare, solide perspicitur; quod in aere videatur non secus Lusores quassari solitos fuisse, atque nunc agunt qui similiter exercentur. Idem raptorium illud machinam entum, quod Cael. Aurelian. l. 5. Chron. c. ult. vocat Macronsparton, non prorsus absonum ei, et vel ipsummet Petaurum, vel saltem ei non dissimile fuisse, contendit. Vide Hieron. Mercurialem de Arte Gymn. l. 3. c. 8. Nobilis Petauristae mentio, apud Varronem Ep. ad Caesarem, Convocat Ptolemaeum Cinaedon, Laconicon Petauristea, Diona αὐλοποιόν. Per Flammas, accensô Pegmate, librantium se, ut populo oblectamentum darent, Petauristarum, supra laudatus Manilius meminit, l. eod.
Membraque per flammas, orbesque emissa flagrante
Delphinumque suô per inane imitantia motu,
Et viduata volant pennis, et in aere ludunt.
Vide quoque supra in voce Pegma: aliquid insuper infra, in Rota.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • ROTA — I. ROTA Lusitanis dicitur, vimen illud mirabile, quod in Quantonia provinc. Sinici Imperii crescit et incolis Teng vocatur. Funem a natura contortum, credas, quod in maximam extendatur longitudinem, ac veluti funus per terram ac montes prorepat.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GYMNASTICA — Graece Γυμναςτικὴ, Latin. Ars exercitatoria, finitore Galeno l. ad Thras. ἐπιςτήμη ἐςτὶ τῆς εν πᾶσι γυμνασίοις δυν´αμεως, quoe omnium exercitationnum facultates novit. Mercuriali est Facultas quaedam omnium exercitationum facultates contemplans,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Petauron — (gr., lat. Petaurum), Maschine, um sich in die Luft. zu schwingen u. sich herabzulassen, von Seiltänzern u. Gauklern (Patauristä) gebraucht …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Petaurist — (griech.), Seiltänzer, Luftspringer, von dem Petaurum, einem bei ihren Produktionen gebrauchten Schwunggerüst …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • CARTHAGO — I. CARTHAGO Filia Herculis, Cicer. l. 3. de Nat. Deorum. Quartus Hercules Iovis est, qui Tyri maxime colitur, eius Carthaginem filiam ferunt. II. CARTHAGO Graecis Καρχηδὼν, urbs Africae totius celeberrima: Romanique imperii aliquando aemula, a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CIRCULI — de multitudine congregata, passim apud Auctores. Hinc C. Nepos, Epaminondâ, c. 3. Quum in Circulum venisset, in quo aut de Republ. disputaretur, aut de Philosophia sermo haberetur, numquam inde prius discessit, quam ad finem sermo esset deductus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MACRON — I. MACRON Sparton, vide supra Gymnastica, et infra Petaurum. II. MACRON Thraciae oppid. non procul ab Isthmo Cherronensi, ita dictum a longo muro, quem Militiades a Propontide ad melianum sinum duxit, Cherronesum a reliquâ Thraciâ excludens. Plin …   Hofmann J. Lexicon universale

  • basteleur — Basteleur, Ludius, Circulator, Praestigiator, Aucuns escrivent Batteleur, et le derivent de {{t=g}}battologos{{/t}} qui signifie celuy, Qui loquax est, multaque et inania loquitur. Et quum aliquem ineptum esse atque effutire multa significare… …   Thresor de la langue françoyse

  • Petaurista — noun very large Asiatic flying squirrels • Syn: ↑genus Petaurista • Hypernyms: ↑mammal genus • Member Holonyms: ↑Petauristidae, ↑subfamily Petauristidae • Member Meronyms: ↑ …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”